<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p><reg>quae</reg> cum ita sint, cur non arbitrum pro socio adegeris Q. Roscium
				quaero. <reg>formulam</reg> non noras? <reg>notissima</reg> erat. <reg>iudicio</reg>
				gravi experiri nolebas? <reg>quid</reg> ita? propter familiaritatem veterem?
					<reg>cur</reg> ergo laedis? <reg>propter</reg> integritatem hominis?
					<reg>cur</reg> igitur insimulas? <reg>propter</reg> magnitudinem criminis?
					<reg>itane</reg> vero? quem per arbitrum circumvenire non posses, cuius de ea re
				proprium non erat iudicium, hunc per iudicem condemnabis, cuius de <add>ea</add> re
				nullum est arbitrium? <reg>quin</reg> tu hoc crimen aut obice ubi licet agere, aut
				iacere noli ubi non oportet. <reg>tametsi</reg> iam hoc tuo testimonio crimen
				sublatum est. <reg>nam</reg> quo tu tempore illa formula uti noluisti, nihil hunc in
				societatem fraudis fecisse indicasti. <reg>dic</reg> enim, tabulas habes an non?
					<reg>si</reg> non habes, quem ad modum pactio est? </p></div></div></body></text></TEI>