quae cum ita sint, cur non arbitrum pro socio adegeris Q. Roscium quaero. formulam non noras? notissima erat. iudicio gravi experiri nolebas? quid ita? propter familiaritatem veterem? cur ergo laedis? propter integritatem hominis? cur igitur insimulas? propter magnitudinem criminis? itane vero? quem per arbitrum circumvenire non posses, cuius de ea re proprium non erat iudicium, hunc per iudicem condemnabis, cuius de ea re nullum est arbitrium? quin tu hoc crimen aut obice ubi licet agere, aut iacere noli ubi non oportet. tametsi iam hoc tuo testimonio crimen sublatum est. nam quo tu tempore illa formula uti noluisti, nihil hunc in societatem fraudis fecisse indicasti. dic enim, tabulas habes an non? si non habes, quem ad modum pactio est?