<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>hoc</reg> tu umquam, Fanni,
				faceres? et si hos quaestus recipere posses, non eodem tempore et gestum et animam
				ageres? <reg>dic</reg> nunc te ab Roscio HS <num n="50,000">iↄↄↄ</num>
				circumscriptum esse, qui tantas et tam infinitas pecunias non propter inertiam
				laboris sed propter magnificentiam liberalitatis repudiarit! <reg>quid</reg> ego
				nunc illa dicam quae vobis in mentem venire certo scio? <reg>fraudabat</reg> te in
				societate Roscius! <reg>sunt</reg> iura, sunt formulae de omnibus rebus constitutae,
				ne quis aut in genere iniuriae aut <add>in</add> ratione actionis errare possit.
					<reg>expressae</reg> sunt enim ex unius cuiusque damno, dolore, incommodo,
				calamitate, iniuria publicae a praetore formulae, ad quas privata lis accommodatur.</p></div></div></body></text></TEI>