principia sunt huius modi; spectemus reliqua. HS i ↄↄↄ Q. Roscius fraudavit Fannium. qua de causa? subridet Saturius, veterator, ut sibi videtur; ait propter ipsa HS i ↄↄↄ. video ; sed tamen cur ipsa HS i ↄↄↄ tam vehementer concupierit quaero; nam tibi, M. Perpenna, tibi C. Piso, certe tanti non fuissent ut socium fraudaretis. Roscio cur tanti fuerint causam requiro. egebat ? immo locuples erat. debebat ? immo in suis nummis versabatur. avarus erat? immo etiam ante quam locuples esset , semper liberalissimus munificentissimusque fuit.