<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p><reg>sed</reg>
				quid ego ineptus de Roscio apud Pisonem dico? <reg>ignotum</reg> hominem scilicet
				pluribus verbis commendo. <reg>estne</reg> quisquam omnium mortalium de quo melius
				existimes tu? estne quisquam qui tibi purior, pudentior, humanior, officiosior
				liberaliorque videatur? <reg>quid</reg>? tu, Saturi, qui contra hunc venis,
				existimas aliter? nonne, quotienscumque in causa in nomen huius incidisti, totiens
				hunc et virum bonum esse dixisti et honoris causa appellasti? quod nemo nisi aut
				honestissimo aut amicissimo facere consuevit.</p></div></div></body></text></TEI>