sed quid ego ineptus de Roscio apud Pisonem dico? ignotum hominem scilicet pluribus verbis commendo. estne quisquam omnium mortalium de quo melius existimes tu? estne quisquam qui tibi purior, pudentior, humanior, officiosior liberaliorque videatur? quid ? tu, Saturi, qui contra hunc venis, existimas aliter? nonne, quotienscumque in causa in nomen huius incidisti, totiens hunc et virum bonum esse dixisti et honoris causa appellasti? quod nemo nisi aut honestissimo aut amicissimo facere consuevit.