<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><milestone unit="Para"/><reg>pecuniam</reg> petis, Fanni, a Roscio. <reg>quam</reg>? dic audacter et aperte.
				Vtrum <add>quae</add> tibi ex societate debeatur, an quae ex liberalitate huius
				promissa sit et ostentata? <reg>quorum</reg> alterum est gravius et odiosius,
				alterum levius et facilius. <reg>quae</reg> ex societate debeatur? <reg>quid</reg>
				ais? <reg>hoc</reg> iam neque leviter ferendum est neque neglegenter defendendum.
					<reg>si</reg> qua enim sunt privata iudicia summae existimationis et paene dicam
				capitis, tria haec sunt, fiduciae, tutelae, societatis. <reg>aeque</reg> enim
				perfidiosum et nefarium est fidem frangere quae continet vitam, et pupillum fraudare
				qui in tutelam pervenit, et socium fallere qui se in negotio coniunxit.
					<reg>quae</reg> cum ita sint,</p></div></div></body></text></TEI>