pecuniam petis, Fanni, a Roscio. quam ? dic audacter et aperte. Vtrum quae tibi ex societate debeatur, an quae ex liberalitate huius promissa sit et ostentata? quorum alterum est gravius et odiosius, alterum levius et facilius. quae ex societate debeatur? quid ais? hoc iam neque leviter ferendum est neque neglegenter defendendum. si qua enim sunt privata iudicia summae existimationis et paene dicam capitis, tria haec sunt, fiduciae, tutelae, societatis. aeque enim perfidiosum et nefarium est fidem frangere quae continet vitam, et pupillum fraudare qui in tutelam pervenit, et socium fallere qui se in negotio coniunxit. quae cum ita sint, quis sit qui socium fraudarit et fefellerit consideremus; dabit enim nobis iam tacite vita acta in alterutram partem firmum et grave testimonium. Q. Roscius? quid ais? nonne, ut ignis in aquam coniectus continuo restinguitur et refrigeratur, sic refervens falsum crimen in purissimam et castissimam vitam conlatum statim concidit et exstinguitur? Roscius socium fraudavit! potest hoc homini huic haerere peccatum? qui me dius fidius—audacter dico—plus fidei quam artis, plus veritatis quam disciplinae possidet in se, quem populus Romanus meliorem virum quam histrionem esse arbitratur, qui ita dignissimus est scaena propter artificium ut dignissimus sit curia propter abstinentiam. sed quid ego ineptus de Roscio apud Pisonem dico? ignotum hominem scilicet pluribus verbis commendo. estne quisquam omnium mortalium de quo melius existimes tu? estne quisquam qui tibi purior, pudentior, humanior, officiosior liberaliorque videatur? quid ? tu, Saturi, qui contra hunc venis, existimas aliter? nonne, quotienscumque in causa in nomen huius incidisti, totiens hunc et virum bonum esse dixisti et honoris causa appellasti? quod nemo nisi aut honestissimo aut amicissimo facere consuevit. qua in re mihi ridicule es visus esse inconstans qui eundem et laederes et laudares, et virum optimum et hominem improbissimum esse diceres. eundem tu et honoris causa appellabas et virum primarium esse dicebas et socium fraudasse arguebas? sed , ut opinor, laudem veritati tribuebas, crimen gratiae concedebas; de hoc, ut existimabas, praedicabas, Chaereae arbitratu causam agebas. fraudavit Roscius! est hoc quidem auribus animisque omnium absurdum. quid si tandem aliquem timidum, dementem, divitem, inertem nactus esset qui experiri non posset? tamen incredibile esset. verum tamen quem fraudarit videamus. C. Fannium Chaeream Roscius fraudavit! oro atque obsecro vos qui nostis, vitam inter se utriusque conferte, qui non nostis, faciem utriusque considerate. nonne ipsum caput et supercilia illa penitus abrasa olere malitiam et clamitare calliditatem videntur? non ab imis unguibus usque ad verticem summum, si quam coniecturam adfert hominibus tacita corporis figura, ex fraude, fallaciis, mendaciis constare totus videtur? qui idcirco capite et superciliis semper est rasis ne ullum pilum viri boni habere dicatur; cuius personam praeclare Roscius in scaena tractare consuevit, neque tamen pro beneficio ei par gratia refertur. nam Ballionem illum improbissimum et periurissimum lenonem cum agit, agit Chaeream; persona illa lutulenta, impura, invisa in huius moribus, natura vitaque est expressa. qui quam ob rem Roscium similem sui in fraude et malitia existimarit, mihi vix videtur, nisi forte quod praeclare hunc imitari se in persona lenonis animadvertit.