quae cum ita sint, quaero abs te quid ita de hac pecunia, de his ipsis HS iↄↄↄ , de tuarum tabularum fide compromissum feceris, arbitrum sumpseris qvantvm aeqvivs et melivs sit dari repromittiqve si pareat. quis in hanc rem fuit arbiter? Vtinam is quidem Romae esset! Romae est. Vtinam adesset in iudicio! adest . Vtinam sederet in consilio C. Pisonis! ipse C. Piso est. eundemne tu arbitrum et iudicem sumebas? eidem et infinitam largitionem remittebas et eundem in angustissimam formulam sponsionis concludebas? quis umquam ad arbitrum, quantum petiit, tantum abstulit? nemo ; quantum enim aequius esset sibi dari, petiit. de quo nomine ad arbitrum adisti, de eo ad iudicem venisti! ceteri cum ad iudicem causam labefactari animadvertunt,