<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><reg>quae</reg> res 
ea est? <reg>bona</reg> patris huiusce Sex. Rosci quae sunt sexagiens, quae de<note><app><lem>quae de</lem></app> de <hi rend="italics">Weiske</hi>
                  </note> 
viro fortissimo et clarissimo<note><app><lem>fortissimo et clarissimo</lem></app><hi rend="italics">om.</hi> fortissimo et <hi rend="italics">A</hi>: clarissimo et fortissimo <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>, <hi rend="italics">Arusian.</hi> (<hi rend="italics">K.</hi> vii. 470)</note>
                  <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucio</ex>
                     </expan></choice> Sulla, quem honoris causa nomino, 
duobus milibus nummum sese dicit emisse adulescens vel 
potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, <choice><abbr>L.</abbr><expan>L<ex>ucius</ex>
                     </expan></choice> Cornelius 
Chrysogonus.  <reg>is</reg> a vobis, iudices, hoc postulat ut, quoniam in alienam 
pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit, 
quoniamque ei pecuniae vita Sex. Rosci obstare atque officere 
videatur, deleatis ex
animo suo suspicionem omnem metumque<note>omnemque metum <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>
                  </note> tollatis; sese hoc incolumi 
non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et 
copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat<note>sperat <foreign xml:lang="grc">σχ</foreign>: speret <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> se posse quod 
adeptus est per scelus, id per luxuriam<note>luxoriam <foreign xml:lang="grc">ς<hi rend="italics">α</hi>ψ2</foreign> (<hi rend="italics">ita</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italics">semper</hi>)</note> effundere atque consumere. 
<reg>hunc</reg> sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac<note>stimulet ac punget <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note> 
pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam 
adiutores vos profiteamini.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><reg>si</reg><note><app><lem>si</lem></app> nisi <hi rend="italics">w, Halm</hi> (2)</note> vobis aequa et honesta postulatio<note><app><lem>postulatio</lem></app> ista postulatio <hi rend="italics">Richter</hi> (<hi rend="italics">fort.</hi> ea postulatio)</note> videtur, iudices, ego contra 
brevem postulationem adfero et, quo modo mihi persuadeo, 
aliquanto aequiorem. 
         <milestone n="3" unit="chapter"/>
                  <milestone unit="para"/>
                  <reg>primum</reg> a Chrysogono peto ut pecunia 
fortunisque nostris contentus sit, sanguinem et vitam ne petat; 
deinde a vobis, iudices, ut audacium sceleri resistatis,<note>insistatis <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> innocentium 
calamitatem levetis et in causa Sex. Rosci periculum quod in omnis 
intenditur propulsetis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><reg>quod</reg> si aut causa criminis aut facti suspicio 
aut quaelibet denique vel minima res reperietur<note>reperiretur <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> quam ob rem 
videantur illi non nihil tamen in deferendo nomine secuti, postremo 
si praeter eam praedam quam dixi quicquam aliud causae 
inveneritis, non recusamus quin illorum<note><app><lem>illorum</lem></app> eorum <hi rend="italics">w, prob. Halm</hi>
                  </note> libidini Sex. Rosci vita 
dedatur.  <reg>sin</reg> aliud agitur nihil nisi ut eis ne quid desit quibus satis 
nihil est, si hoc solum hoc tempore pugnatur ut ad illam opimam 
praeclaramque praedam damnatio Sex. Rosci velut cumulus accedat, 
nonne cum multa indigna tum vel hoc indignissimum est, vos idoneos 
habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur 
quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt<note>consuerant <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note>? qui ex civitate 
in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc consilium delecti 
estis propter severitatem, ab his<note><app><lem>his</lem></app> iis <hi rend="italics">coni. Halm</hi>
                  </note> hoc postulare 
homines sicarios atque gladiatores, non modo ut supplicia vitent 
quae a vobis pro maleficiis suis metuere atque horrere debent verum 
etiam ut spoliis ex<note>spoliis ex <hi rend="italics">w</hi>: spoliis sex <foreign xml:lang="grc">σπ</foreign>: spoliis Sex. <hi rend="italics">A<foreign xml:lang="grc">φψω</foreign>
                     </hi>: spoliis Sex. Roscii <foreign xml:lang="grc">σχ</foreign>
                  </note> hoc iudicio ornati auctique discedant?</p></div><milestone n="4" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><reg>his</reg> de rebus tantis tamque atrocibus neque satis me commode 
dicere neque satis graviter conqueri neque satis libere vociferari 
posse intellego.  <reg>nam</reg> commoditati ingenium, gravitati aetas, libertati 
tempora sunt impedimento.  <reg>huc</reg> accedit summus timor quem mihi 
natura pudorque meus attribuit et vestra dignitas et vis 
adversariorum et Sex. Rosci pericula<note>periculum <hi rend="italics">Bake</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> §§148, 152), <hi rend="italics">fort. recte</hi> (<hi rend="italics">Fuitne in archetypo</hi> peric., <hi rend="italics">quod hab.</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                     <hi rend="italics">Mur.</hi> 84?)</note>.  <reg>quapropter</reg> vos oro atque 
                  obsecro, iudices, ut attente bonaque cum venia verba mea audiatis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>fide</reg> sapientiaque vestra fretus plus oneris sustuli quam ferre me 
posse intellego.  <reg>hoc</reg> onus si vos aliqua ex parte adlevabitis, feram ut 
potero studio et industria, iudices; sin a vobis, id quod non spero, 
deserar, tamen animo non deficiam et id quod suscepi quoad potero 
perferam.  <reg>quod</reg> si perferre non potero<note>perferre non potero perferri <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note>, opprimi me onere offici malo 
quam id quod mihi cum fide semel impositum est aut propter 
perfidiam abicere aut propter infirmitatem animi deponere.</p></div></div></body></text></TEI>