<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="56"><p><reg>accusatores</reg> multos esse in civitate utile est ut metu contineatur 
audacia; verum tamen hoc ita est utile ut ne plane inludamur ab 
accusatoribus. <reg>innocens</reg> est quispiam, verum tamen, quamquam 
abest a culpa, suspicione tamen non caret<note><hi rend="italics">alterum</hi> tamen <hi rend="italics">del. Novák</hi>
                  </note>; tametsi miserum est, 
tamen ei qui hunc accuset possim<note>possum <hi rend="italics">w</hi>
                  </note> aliquo modo ignoscere.  <reg>cum</reg> enim 
aliquid habeat quod possit<note>possit <hi rend="italics">Angelius</hi>: possim <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> criminose ac suspiciose dicere, aperte 
ludificari et calumniari sciens non videatur.  <reg>qua</reg> re facile omnes 
patimur esse quam plurimos accusatores, quod innocens, si accusatus 
sit<note><app><lem>sit</lem></app> est <hi rend="italics">Halm</hi> (2)</note>, absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari non 
potest; utilius est autem absolvi innocentem quam nocentem causam 
non dicere. Anseribus cibaria publice locantur et canes aluntur in 
Capitolio ut significent si fures venerint. <reg>at</reg> fures internoscere non 
possunt, significant tamen si qui noctu in Capitolium venerint<note>venerut <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> et, quia 
id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius 
peccant quae est cautior.  <reg>quod</reg> si luce quoque canes latrent cum deos<note>does <foreign xml:lang="grc">σχψ1</foreign>: deo (eo <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>) <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> 
salutatum aliqui venerint, opinor, eis crura suffringantur, quod acres 
sint etiam tum cum suspicio nulla sit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="57"><p><reg>simillima</reg> est accusatorum 
ratio.  Alii vestrum anseres sunt qui tantum modo clamant, nocere 
non possunt, alii canes qui et latrare et mordere possunt.  <reg>cibaria</reg> 
vobis praeberi videmus; vos autem maxime debetis in eos impetum 
facere qui merentur.  <reg>hoc</reg> populo gratissimum est. <reg>deinde</reg>, si 
voletis, etiam tum cum veri simile erit aliquem<note>aliquem aliquid <hi rend="italics">Hotoman</hi>
                  </note> commisisse, in 
suspicione latratote; id quoque concedi potest.  <reg>sin</reg> autem sic agetis 
ut arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis aut qua re 
aut quo modo, ac tantum modo sine suspicione latrabitis, crura 
quidem vobis nemo suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram 
illam cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal. omnis<note>Kal. omnis <hi rend="italics">Pighius</hi>: calomnis <foreign xml:lang="grc">ς<hi rend="italics">α</hi>πφχ</foreign>: calonis <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: calomniis <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>: calumpniis <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>
                  </note> oderitis ita 
vehementer ad caput adfigent<note>adfigent <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>, <hi rend="italics">ed. R</hi>: adfingent (-entur <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>) <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> ut postea neminem alium nisi fortunas 
vestras accusare possitis.</p></div><milestone n="21" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="58"><p><reg>quid</reg> mihi ad defendendum dedisti, bone accusator? quid hisce autem 
ad suspicandum? '<reg>ne</reg>
                  <note><app><lem>ne</lem></app> neque <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> exheredaretur veritus est.'  <reg>audio</reg>, sed qua de 
causa vereri debuerit nemo dicit. '<reg>habebat</reg> pater in animo.'  <reg>planum</reg> 
fac. <reg>nihil</reg> est; non quicum deliberaverit<note>deliberaverit <foreign xml:lang="grc">σχ</foreign>: deliberavit <hi rend="italics">cett.</hi>: deliberarit <hi rend="italics">ed. V</hi>
                  </note>, quem certiorem fecerit, 
unde istud vobis suspicari in mentem venerit. <reg>cum</reg> hoc modo accusas, 
Eruci, nonne hoc palam dicis: '<reg>ego</reg> quid acceperim scio, quid dicam 
nescio; unum illud<note>illud <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>: illum <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> spectavi quod Chrysogonus aiebat neminem isti 
patronum futurum; de bonorum emptione deque ea societate 
neminem esse qui verbum facere auderet hoc tempore'<note>hoc tempore auderet <hi rend="italics">ed. Mediol.</hi>
                  </note>? <reg>haec</reg> te 
opinio falsa in istam fraudem impulit; non me hercules verbum 
fecisses, si tibi quemquam responsurum putasses.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="59"><p><reg>operae</reg> pretium erat, si animadvertistis, iudices, neglegentiam eius in 
accusando considerare.  <reg>credo</reg>, cum vidisset qui homines in hisce 
subselliis sederent, quaesisse<note>quaesisse <hi rend="italics">ed. R</hi>: quaesisset <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> num ille aut ille defensurus esset; de 
me ne suspicatum quidem esse, quod antea causam publicam nullam 
dixerim.  <reg>postea</reg> quam invenit neminem eorum qui possunt et solent 
ita neglegens esse coepit ut, eum in mentem veniret ei, resideret, 
deinde
spatiaretur, non numquam etiam puerum vocaret, credo, cui cenam 
imperaret, prorsus ut vestro consessu et hoc conventu pro summa 
solitudine abuteretur. <reg>peroravit</reg> aliquando, adsedit; surrexi ego.  

</p></div><milestone n="22" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="60"><p><reg>respirare</reg> visus est quod non alius potius diceret.  <reg>coepi</reg> dicere.  
Vsque eo animadverti, iudices, eum iocari atque alias res agere ante 
quam Chrysogonum nominavi; quem simul atque attigi, statim homo 
se erexit, mirari visus est.  <reg>intellexi</reg> quid cum pepugisset<note><app><lem>pepugisset</lem></app> pupugisset <foreign xml:lang="grc">χψ2</foreign> (<hi rend="italics">cf. Gellium</hi> vi. 9. 15)</note>. <reg>iterum</reg> ac 
tertio nominavi.  <reg>postea</reg> homines cursare ultro et citro non 
destiterunt, credo, qui Chrysogono nuntiarent esse<note>esse <hi rend="italics">om. w</hi>: aliquem esse <hi rend="italics">ed. V</hi>
                  </note> aliquem in civitate<note>civitatem <foreign xml:lang="grc">σσχ</foreign>
                  </note> 
qui contra voluntatem eius dicere auderet; aliter causam agi atque 
ille existimaret, aperiri bonorum emptionem, vexari pessime 
societatem, gratiam potentiamque eius neglegi, iudices diligenter 
attendere, populo rem indignam videri. </p></div></div></body></text></TEI>