<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="51"><p><reg>neque</reg> ego haec eo profero quo conferenda sint 
cum hisce de quibus nunc quaerimus, sed ut illud intellegatur<note><app><lem>intellegatur</lem></app> intellegant <hi rend="italics">A</hi>: intellegas <foreign xml:lang="grc">σχ2</foreign>
                  </note>, cum 
apud maiores nostros summi viri clarissimique homines qui omni 
tempore ad gubernacula rei publicae sedere debebant tamen in agris 
quoque colendis aliquantum operae temporisque consumpserint<note>consumpserint <hi rend="italics">Beroaldus</hi>: consumpserunt <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, 
ignosci oportere ei homini qui se fateatur esse rusticum, cum ruri<note><app><lem>cum ruri</lem></app> qui ruri <hi rend="italics">Vrsinus</hi> assiduos <foreign xml:lang="grc">ς<hi rend="italics">α</hi>
                     </foreign>: assiduo <hi rend="italics">Gulielmius</hi>
                  </note> 
adsiduus semper vixerit, cum praesertim nihil esset quod aut patri 
gratius aut sibi iucundius aut re
vera honestius facere posset.	</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="52"><p><reg>odium</reg> igitur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor, ostenditur, 
Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. <reg>numquid</reg> est aliud? '<reg>immo</reg> 
vero' inquit 'est; nam istum exheredare in animo habebat.'  <reg>audio</reg>; 
nunc dicis aliquid quod ad rem pertineat; nam illa, opinor, tu quoque 
concedis levia esse atque inepta: '<reg>convivia</reg> cum patre non inibat.' 
<reg>quippe</reg>, qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniret<note><app><lem>perraro</lem></app> errario <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: raro <foreign xml:lang="grc">σχψ2</foreign>
                  </note>. '<reg>domum</reg> 
suam istum non fere quisquam vocabat.'  <reg>nec</reg> mirum, qui neque in 
urbe viveret neque revocaturus esset. 

</p></div><milestone n="19" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="53"><p><reg>verum</reg> haec tu quoque<note>haec quoque tu <hi rend="italics">ed. R</hi>
                  </note> 
intellegis esse nugatoria; illud quod coepimus videamus, quo certius 
argumentum odi reperiri nullo modo potest. '<reg>exheredare</reg> pater filium 
cogitabat.' Mitto quaerere qua de causa; quaero qui scias; tametsi te 
dicere atque enumerare causas omnis oportebat, et id erat certi<note>certe <hi rend="italics">Pluygers</hi>
                  </note> 
accusatoris officium qui tanti sceleris argueret explicare omnia vitia 
ac peccata fili quibus incensus parens potuerit animum inducere ut 
naturam ipsam vinceret, ut amorem illum penitus insitum eiceret ex 
animo<note>ex animo <hi rend="italics">del. May</hi>
                  </note>, ut denique patrem esse. sese oblivisceretur; quae sine magnis 
huiusce<note>huiusce |||| <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> peccatis accidere potuisse non arbitror. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="54"><p><reg>verum</reg> concedo tibi 
ut ea praetereas quae, cum taces, nulla esse concedis; illud<note>illud <hi rend="italics">Gulielmius</hi>: illum <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> quidem, 
voluisse exheredare, certe tu planum facere debes. <reg>quid</reg> ergo adfers 
qua re id factum putemus?  <reg>vere</reg> nihil potes dicere<note>potes se dicere <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: potes edicere <hi rend="italics">Gulielmius: fort.</hi> potes elicere</note>; finge aliquid 
saltem commode ut ne plane videaris id facere quod aperte facis, 
huius miseri fortunis et horum virorum talium dignitati inludere. 
<reg>exheredare</reg> filium voluit.  <reg>quam</reg> ob causam? '<reg>nescio</reg>.'  
<reg>exheredavitne</reg>? '<reg>non</reg>.' <reg>quis</reg> prohibuit? '<reg>cogitabat</reg>.' <reg>cogitabat</reg>
                  <note><hi rend="italics">alterum</hi> cogitabat <hi rend="italics">om. w, del. Madvig</hi>
                  </note>? cui dixit? 
'<reg>nemini</reg>.'  <reg>quid</reg> est aliud iudicio ac legibus ac maiestate vestra abuti 
ad quaestum atque ad<note><app><lem>atque ad</lem></app> atque <hi rend="italics">A<foreign xml:lang="grc">χ1</foreign>
                     </hi>
                  </note> libidinem nisi hoc modo  accusare atque id 
obicere quod planum facere non modo
non possis verum ne coneris quidem? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="55"><p><reg>nemo</reg> nostrum est, Eruci, 
quin sciat tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse; vident omnes 
qua de causa huic<note>huic <hi rend="italics">Beroaldus</hi>: huc <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> inimicus venias; sciunt huiusce pecunia te 
adductum esse  <reg>quid</reg> ergo est? <reg>ita</reg> tamen quaestus te cupidum esse 
oportebat ut horum existimationem et legem Remmiam<note><app><lem>Remmiam</lem></app> rem miram <hi rend="italics">A</hi>: Eruci iam <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>
                     <hi rend="italics">mg.</hi>
                  </note> putares 
aliquid valere oportere.


            </p></div></div></body></text></TEI>