<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><reg>et</reg> forsitan in suscipienda causa temere 
impulsus adulescentia fecerim; quoniam quidem semel suscepi, licet 
hercules undique omnes minae<note><app><lem>minae</lem></app> in me <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>: immineant <hi rend="italics">Halm</hi> (2): mihi minae <hi rend="italics">Baiter</hi>
                  </note> terrores periculaque impendeant<note>impendeant <hi rend="italics">ed. R.</hi>: impediant <foreign xml:lang="grc">σσχ</foreign>: impendant <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> 
omnia, succurram ac<note><app><lem>ac</lem></app> atque <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>
                  </note> subibo.  <reg>certum</reg> est deliberatumque quae ad 
causam pertinere arbitror, omnia non modo dicere verum etiam 
libenter audacter<note>audaciter <hi rend="italics">Lambinus</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> §104)</note> libereque dicere; nulla res tanta exsistet<note>exsistet <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>: exsistat (-it <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>) <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note>, iudices, 
   ut possit vim mihi maiorem adhibere metus quam fides. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p><reg>etenim</reg> quis 
tam dissoluto animo est qui haec cum videat tacere ac neglegere 
possit? <reg>patrem</reg> meum, cum proscriptus non esset, iugulastis, occisum 
in proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea per vim 
expulistis, patrimonium meum possidetis. <reg>quid</reg> voltis amplius? 
etiamne ad subsellia cum ferro atque telis venistis ut hic aut 
iuguletis aut condemnetis<note><app><lem>condemnetis</lem></app> Sex. Roscium <hi rend="italics">add. codd.: del. Lambinus</hi>
                  </note>?


            </p></div><milestone n="12" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><reg>hominem</reg> longe audacissimum nuper habuimus in civitate C. 
Fimbriam et, quod inter omnis constat, nisi inter eos qui ipsi quoque 
insaniunt insanissimum.  <reg>is</reg> cum curasset in funere <choice><abbr>C.</abbr><expan>G<ex>aii</ex>
                     </expan></choice> Mari ut Q. 
Scaevola volneraretur, vir sanctissimus atque ornatissimus nostrae 
civitatis, de cuius laude neque hic locus est ut multa dicantur neque 
plura tamen dici possunt quam populus Romanus memoria retinet, 
diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum posse vivere. <reg>cum</reg> 
ab eo quaereretur quid tandem accusaturus esset eum quem pro 
dignitate ne laudare quidem quisquam satis commode posset, aiunt 
hominem, ut erat furiosus, respondisse: 'quod non totum telum 
corpore recepisset.'  <reg>quo</reg> populus Romanus nihil vidit indignius nisi 
eiusdem viri mortem, quae tantum potuit ut omnis occisus<note>occisus <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: civis suos <hi rend="italics">A<foreign xml:lang="grc">πφ</foreign>
                     </hi>: civis <foreign xml:lang="grc">σχψ</foreign>
                  </note> perdiderit 
et adflixerit; quos quia servare per compositionem<note>servare per compositionem <hi rend="italics">ed. R</hi>: servare per conservare posicionem <foreign xml:lang="grc">σχ</foreign>: servare per cos. repositionem <hi rend="italics">A<foreign xml:lang="grc">πφ</foreign>
                     </hi>: conservare per positionem <foreign xml:lang="grc">σχ2</foreign>: conservare per compositionem <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>
                  </note> volebat, ipse ab 
                  eis interemptus est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p><reg>estne</reg> hoc illi dicto atque facto Fimbriano<note>Fimbriano <hi rend="italics">Rufinian.</hi> (<hi rend="italics">Rhet. M. p.</hi> 44): Fimbria non <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: Fimbriae non <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> 
simillimum?  <reg>accusatis</reg> Sex. Roscium. <reg>quid</reg> ita? <reg>quia</reg> de manibus 
vestris effugit, quia se occidi passus non est.  <reg>illud</reg>, quia in Scaevola 
factum est, magis<note>magis <hi rend="italics">transpos. ante</hi> ferendum <hi rend="italics">A. Eberhard</hi>
                  </note> indignum videtur, hoc, quia fit a Chrysogono, non<note><app><lem>non</lem></app> num <hi rend="italics">Hotoman: del. Guarinus</hi> (<hi rend="italics">in Comment.</hi>)</note> 
est ferendum<note><app><lem>est ferendum</lem></app> est feferendum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: esset ferendum <foreign xml:lang="grc">χ2</foreign>
                  </note>.  <reg>nam</reg> per deos immortalis! quid est in hac causa quod 
defensionis indigeat? qui locus ingenium patroni requirit aut oratoris 
eloquentiam magno opere desiderat? <reg>totam</reg> causam, iudices, 
explicemus atque ante oculos expositam consideremus; ita facillime 
quae res totum iudicium contineat et quibus de<note>de <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: <hi rend="italics">om. cett.</hi>
                  </note> rebus nos dicere 
oporteat et quid vos sequi conveniat intellegetis.


            </p></div><milestone n="13" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p><reg>tres</reg> sunt res, quantum ego existimare possum, quae
obstent hoc tempore Sex. Roscio, crimen adversariorum et audacia et 
potentia.  <reg>criminis</reg> confictionem accusator Erucius<note><app><lem>accusator Erucius</lem></app> Erucius <hi rend="italics">del. Madvig</hi>: accusator <hi rend="italics">del. A. Eberhard</hi> (<hi rend="italics">contra Victorinum, Rhet. M. p.</hi> 210)</note> suscepit, audaciae 
partis Roscii sibi poposcerunt<note>depoposcerunt <hi rend="italics">Victorinus</hi>
                  </note>, Chrysogonus autem, is qui plurimum 
potest, potentia pugnat.  <reg>de</reg> hisce omnibus rebus me dicere oportere 
                  intellego.  <reg>quid</reg> igitur est? </p></div></div></body></text></TEI>