<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p>Vsque adeo autem<note><app><lem>autem</lem></app> enim <hi rend="italics">coni. Müller</hi>
                  </note> ille pertimuerat ut 
mori mallet quam de his rebus Sullam doceri.  <reg>homines</reg> antiqui, qui 
ex sua natura ceteros fingerent, cum ille confirmaret sese nomen <reg>sex</reg>. 
Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, cumque 
id ita futurum <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>itus</ex>
                     </expan></choice> Roscius Capito qui in decem legatis erat 
appromitteret, crediderunt; Ameriam re inorata<note>re inorata <hi rend="italics">B<foreign xml:lang="grc">πψ</foreign>
                     </hi>: re morata <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> reverterunt.  <reg>ac</reg> 
primo rem differre cotidie ac procrastinare isti coeperunt, deinde 
aliquanto lentius nihil<note>nihil <hi rend="italics">del. Halm</hi>
                  </note> agere atque deludere, postremo, id quod facile 
intellectum
est, insidias vitae huiusce Sex. Rosci parare neque sese arbitrari 
posse diutius alienam pecuniam domino incolumi obtinere.  


            </p></div><milestone n="10" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p><reg>quod</reg> hic 
simul atque sensit, de amicorum cognatorumque sententia Romam 
confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis sororem, Baliarici filiam<note>Nepotis sororem, Baliarici filiam <hi rend="italics">Garatoni</hi>: Nepotis filiam <hi rend="italics">codd.: del. Passeratius</hi>
                  </note>, quam 
honoris  causa nomino, contulit, qua<note>qua <foreign xml:lang="grc">χ1ψ2ω</foreign>: quam <hi rend="italics">cett.</hi>
                  </note> pater usus erat plurimum; in 
qua muliere, iudices, etiam<note>etiamnum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> nunc, id quod omnes semper 
existimaverunt, quasi exempli causa vestigia antiqui offici remanent.  
<reg>ea</reg> Sex. Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, 
fugientem latronum tela et minas recepit domum hospitique 
oppresso iam desperatoque ab omnibus opitulata est.  <reg>eius</reg> virtute, 
fide, diligentia factum est ut hic potius vivus in reos quam occisus in 
proscriptos referretur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>nam</reg> postquam isti intellexerunt summa diligentia vitam Sex. Rosci 
custodiri neque sibi ullam caedis faciendae<note>faciundae <foreign xml:lang="grc">σχ2</foreign>
                  </note> potestatem dari, 
consilium ceperunt plenum sceleris et audaciae ut nomen huius de 
parricidio deferrent, ut ad eam rem aliquem accusatorem veterem 
compararent qui de ea re posset<note>posset <hi rend="italics">ed. Mediol.</hi>: possit <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> dicere aliquid, in qua re nulla 
subesset suspicio, denique ut, quoniam crimine non poterant, tempore 
ipso pugnarent.  <reg>ita</reg> loqui homines: 'quod iudicia tam diu facta 
non essent, condemnari eum oportere qui primus in iudicium 
adductus esset; huic autem patronos propter Chrysogoni gratiam 
defuturos; de bonorum venditione et de ista societate verbum esse 
facturum neminem; ipso nomine parricidi et atrocitate criminis fore 
ut hic nullo negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset.'</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>hoc</reg> consilio 
atque adeo hac amentia impulsi quem ipsi, cum cuperent, non 
potuerunt occidere, eum iugulandum vobis tradiderunt.
         <milestone n="11" unit="chapter"/>
                  <milestone unit="para"/>
                  <reg>quid</reg> primum querar aut unde potissimum, iudices, ordiar aut quod 
aut a quibus auxilium petam? deorumne immortalium, populine 
Romani, vestramne qui summam potestatem habetis hoc tempore 
fidem implorem? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>pater</reg> occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis, 
bona adempta, possessa<note>possessio <hi rend="italics">Passeratius</hi>
                  </note>, direpta, fili vita infesta, saepe ferro atque 
insidiis appetita. <reg>quid</reg> ab his tot maleficiis sceleris abesse videtur? 
<reg>tamen</reg> haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen 
incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce pecunia 
comparant; hanc condicionem misero ferunt ut optet<note>optet <hi rend="italics">Beroaldus</hi>: optetur <hi rend="italics">codd.</hi> T. <hi rend="italics">A. Eberhard: om. codd.</hi>
                  </note> utrum malit 
cervices <choice><abbr>T.</abbr><expan>T<ex>ito</ex>
                     </expan></choice> Roscio dare an insutus in culleum<note><app><lem>culleum</lem></app> supplicium (-io <foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>) parricidarum <hi rend="italics">add. codd.</hi>: <hi rend="italics">del. Hotoman</hi>
                  </note> per summum dedecus 
vitam amittere.  <reg>patronos</reg> huic defuturos putaverunt; desunt; qui 
libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in hac causa satis est<note>satis est <hi rend="italics">ed. Mediol.</hi>: satis <hi rend="italics">codd.</hi>: est satis <hi rend="italics">Naugerius</hi>
                  </note>
                  <note><hi rend="italics">Post</hi> satis <hi rend="italics">add.</hi> quoniam quidem suscepi (<hi rend="italics">ex</hi> §31) <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">del. Heusinger</hi>
                  </note> non 
   deest profecto, iudices.  </p></div></div></body></text></TEI>