non modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi causa verum etiam neglegentius, cum maiores summum admisisse dedecus existimabant. itaque mandati constitutum constitutum ς est iudicium non minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eis in his A φψ operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur; quam qui laedit, oppugnat omnium commune praesidium et, quantum in ipso est, disturbat vitae societatem. non enim possumus omnia per nos agere; alius in alia est re magis utilis. idcirco amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis officiis gubernetur. quid recipis mandatum, si aut neglecturus aut ad tuum commodum conversurus es? cur mihi te offers ac meis commodis officio simulato officis et obstas? recede de medio; per alium transigam. suscipis onus offici quod te putas sustinere posse; quod maxime maxime Dobree : minime codd. videtur grave eis qui minime ipsi leves sunt. ergo idcirco turpis haec culpa est, quod duas res sanctissimas violat, amicitiam et fidem. nam neque mandat quisquam fere nisi amico neque credit nisi ei quem fidelem putat. perditissimi est igitur hominis simul et amicitiam dissolvere et fallere eum qui laesus non esset, nisi credidisset. itane est? in minimis rebus qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio condemnetur necesse est, in re tanta cum is cui fama mortui, fortunae vivi commendatae sunt atque concreditae, ignominia mortuum, inopia vivum inopia vivum Halm : egestate vivum cod. lannoctii : om. mei: lac.Sylvius adfecerit, is inter honestos homines atque adeo inter vivos numerabitur? in minimis privatisque rebus etiam neglegentia in crimen mandati in crimen mandati mei : mandati in crimen s, Puteanus iudiciumque infamiae infamiae Puteanus : infamia (in fama σς ) codd. : infame Lambinus vocatur vocatur Lambinus : revocatur codd. , propterea quod, si recte recte ratione 2 dett. fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit; in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non neglegentia privatum aliquod commodum laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque adfecerit adfecerit asperserit Lambinus , qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio damnabitur? si hanc ei rem privatim Sex. Roscius mandavisset ut cum Chrysogono transigeret atque decideret, inque eam rem fidem suam, si quid opus esse putaret, interponeret, ille qui ille qui illeque Madvig sese facturum recepisset, nonne, si ex eo negotio tantulum in rem suam convertisset, damnatus per arbitrum et rem restitueret et honestatem omnem amitteret? nunc non hanc ei rem Sex. Roscius mandavit sed, id quod multo gravius est, ipse Sex. Roscius cum fama vita bonisque omnibus a decurionibus publice T. T ito Roscio T. Roscio Schütz : Roscio codd.: del. Hotoman mandatus est; et ex eo T. T itus Roscius non paululum paululum ς α πφω : paulum σχψ nescio quid in rem suam convertit sed hunc funditus depactus ψ2 ( cf. §110) evertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est, voluntatem decurionum ac municipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit.