<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="68"><p rend="indent"><reg>quod</reg> officium, C. Aquili, commemorari procuratoris potest quod ab Alfeno praeteritum esse videatur? quid adfertur qua re P. Quinctius negetur absens esse defensus? <reg>an</reg> vero id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naevius semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis dominantibus? <reg>quod</reg> si velim confiteri, illud, opinor, concedent, non procuratorem P. Quincti neminem fuisse, sed gratiosum fuisse. <reg>mihi</reg> autem ad vincendum satis est fuisse procuratorem quicum experiretur; qualis is fuerit, si modo absentem defendebat per ius et per magistratum, nihil ad rem arbitror pertinere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="69"><p rend="indent"><q><reg>erat</reg>,</q> inquit, <q>illarum partium.</q> <reg>quid</reg> ni? qui apud te esset eductus; quem tu a puero sic instituisses ut nobili ne gladiatori quidem faveret. <reg>si</reg>, quod tu semper summe cupisti, idem volebat Alfenus, ea re tibi cum eo par contentio non erat? <q>Bruti,</q> inquit, <q>erat familiaris; itaque is intercedebat.</q> <reg>tu</reg> contra Burrieni qui iniuriam decernebat, omnium denique illorum qui tum et poterant per vim et scelus plurimum et, quod poterant, id audebant. <reg>an</reg> omnis tu istos vincere volebas qui nunc tu ut vincas tanto opere laborant? <reg>aude</reg> id dicere non palam, sed ipsis quos advocasti.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="70"><p><reg>tametsi</reg> nolo eam rem commemorando renovare cuius omnino rei memoriam omnem tolli funditus ac deleri arbitror oportere; <milestone n="22" unit="chapter"/>unum illud dico: <reg>si</reg> propter partium studium potens erat Alfenus, potentissimus Naevius; si fretus gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora Naevius impetrabat. <reg>neque</reg> enim inter studium vestrum quicquam, ut opinor, interfuit; ingenio, vetustate, artificio tu facile vicisti. Vt alia omittam, hoc satis est: Alfenus cum eis et propter eos periit quos diligebat, tu, postquam qui tibi erant amici non poterant vincere, ut amici tibi essent qui vincebant effecisti.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="71"><p rend="indent"><reg>quod</reg> si tum par tibi ius cum Alfeno fuisse non putas, quia tamen aliquem contra te advocare poterat, quia magistratus aliqui reperiebatur apud quem Alfeni causa consisteret, quid hoc tempore Quinctio statuendum est? cui neque magistratus adhuc aequus inventus est neque iudicium redditum est usitatum, non condicio, non sponsio, non denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto aequa, verum ante hoc tempus ne fando quidem audita. <reg>de</reg> re pecuniaria cupio contendere.—<q><reg>non</reg> licet.</q>—<reg>at</reg> ea controversia est.—<q><reg>nihil</reg> ad me attinet; causam capitis dicas oportet.</q>—<reg>accusa</reg> ubi ita necesse est.—<q><reg>non</reg>,</q> inquit, <q>nisi tu ante novo modo priore loco dixeris.</q>—<reg>dicendum</reg> necessario est.—<q><reg>praestituentur</reg> horae ad arbitrium nostrum, iudex ipse coercebitur.</q>—</p></div></div></body></text></TEI>