<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="60"><p rend="indent"><milestone n="19" unit="chapter"/><reg>docui</reg> quod primum pollicitus sum, C. Aquili, causam omnino cur postularet non fuisse, quod neque pecunia debebatur et, si maxime deberetur, commissum nihil esset qua re ad istam rationem perveniretur. <reg>attende</reg> nunc ex edicto praetoris bona P. Quincti possideri nullo modo potuisse. <reg>recita</reg> edictum. <quote><reg>qui</reg> fraudationis causa latitarit.</quote> <reg>non</reg> est is Quinctius; nisi si latitant qui ad negotium suum relicto procuratore proficiscuntur. <quote>cui heres non exstabit.</quote> <reg>ne</reg> is quidem. <quote>qui exsili causa solum verterit.</quote> <gap reason="lost" rend="* * * *"/> <reg>quo</reg> tempore existimas oportuisse, Naevi, absentem Quinctium defendi aut quo modo? tum cum postulabas ut bona possideres? <reg>nemo</reg> adfuit; neque enim quisquam divinare poterat te postulaturum, neque quemquam attinebat id recusare quod praetor non fieri, sed ex edicto suo fieri iubebat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="61"><p><reg>qui</reg> locus igitur absentis defendendi procuratori primus datus est? Cum proscribebas. <reg>ergo</reg> adfuit, non passus est, libellos deiecit Sex. Alfenus; qui primus erat offici gradus, servatus est a procuratore summa cum diligentia.</p><p rend="indent"><reg>videamus</reg> quae deinde sint consecuta. <reg>hominem</reg> P. Quincti deprehendis in publico, conaris abducere; non patitur Alfenus, vi tibi adimit, curat ut domum reducatur ad Quinctium. <reg>hic</reg> quoque summe constat procuratoris diligentis officium. <reg>debere</reg> tibi dicis Quinctium, procurator negat; vadari vis, promittit; in ius vocas, sequitur; iudicium postulas, non recusat. <reg>quid</reg> aliud sit absentem defendi ego non intellego. <reg>at</reg> quis erat procurator?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="62"><p><reg>credo</reg> aliquem electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset scurrae divitis cotidianum convicium sustinere. <reg>nihil</reg> minus; eques Romanus locuples, sui negoti bene gerens, denique is quem, quotiens Naevius in Galliam profectus est, procuratorem Romae reliquit.</p><p><milestone n="20" unit="chapter"/><reg>et</reg> audes, Sex. Naevi, negare absentem defensum esse Quinctium, cum eum defenderit idem qui te solebat? et, cum is iudicium acceperit pro Quinctio cui tu et rem et famam tuam commendare proficiscens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem exstitisse qui Quinctium iudicio defenderet? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="63"><p rend="indent"><q><reg>postulabam</reg>,</q> inquit, <q>ut satis daret.</q> <reg>iniuria</reg> postulabas. <q><reg>ita</reg> iubebare</q>; recusabat Alfenus. <q><reg>ita</reg>, verum praetor decernebat.</q>—<reg>tribuni</reg> igitur appellabantur.—<q><reg>hic</reg> te,</q> inquit, <q>teneo; non est istud iudicio pati neque iudicio defendere, cum auxilium a tribunis petas.</q> <reg>hoc</reg> ego, cum attendo qua prudentia sit Hortensius, dicturum esse eum non arbitror. Cum autem antea dixisse audio et causam ipsam considero, quid aliud dicere possit non reperio. <reg>fatetur</reg> enim libellos Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse, iudicium quin acciperet in ea ipsa verba quae Naevius edebat non recusasse, ita tamen, more et instituto, per eum magistratum qui auxili causa constitutus est.</p></div></div></body></text></TEI>