docui quod primum pollicitus sum, C. Aquili, causam omnino cur postularet non fuisse, quod neque pecunia debebatur et, si maxime deberetur, commissum nihil esset qua re ad istam rationem perveniretur. attende nunc ex edicto praetoris bona P. Quincti possideri nullo modo potuisse. recita edictum. qui fraudationis causa latitarit. non est is Quinctius; nisi si latitant qui ad negotium suum relicto procuratore proficiscuntur. cui heres non exstabit. ne is quidem. qui exsili causa solum verterit. quo tempore existimas oportuisse, Naevi, absentem Quinctium defendi aut quo modo? tum cum postulabas ut bona possideres? nemo adfuit; neque enim quisquam divinare poterat te postulaturum, neque quemquam attinebat id recusare quod praetor non fieri, sed ex edicto suo fieri iubebat. qui locus igitur absentis defendendi procuratori primus datus est? Cum proscribebas. ergo adfuit, non passus est, libellos deiecit Sex. Alfenus; qui primus erat offici gradus, servatus est a procuratore summa cum diligentia. videamus quae deinde sint consecuta. hominem P. Quincti deprehendis in publico, conaris abducere; non patitur Alfenus, vi tibi adimit, curat ut domum reducatur ad Quinctium. hic quoque summe constat procuratoris diligentis officium. debere tibi dicis Quinctium, procurator negat; vadari vis, promittit; in ius vocas, sequitur; iudicium postulas, non recusat. quid aliud sit absentem defendi ego non intellego. at quis erat procurator? credo aliquem electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset scurrae divitis cotidianum convicium sustinere. nihil minus; eques Romanus locuples, sui negoti bene gerens, denique is quem, quotiens Naevius in Galliam profectus est, procuratorem Romae reliquit. et audes, Sex. Naevi, negare absentem defensum esse Quinctium, cum eum defenderit idem qui te solebat? et, cum is iudicium acceperit pro Quinctio cui tu et rem et famam tuam commendare proficiscens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem exstitisse qui Quinctium iudicio defenderet? postulabam , inquit, ut satis daret. iniuria postulabas. ita iubebare ; recusabat Alfenus. ita , verum praetor decernebat. — tribuni igitur appellabantur.— hic te, inquit, teneo; non est istud iudicio pati neque iudicio defendere, cum auxilium a tribunis petas. hoc ego, cum attendo qua prudentia sit Hortensius, dicturum esse eum non arbitror. Cum autem antea dixisse audio et causam ipsam considero, quid aliud dicere possit non reperio. fatetur enim libellos Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse, iudicium quin acciperet in ea ipsa verba quae Naevius edebat non recusasse, ita tamen, more et instituto, per eum magistratum qui auxili causa constitutus est.