<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="44"><p><reg>at</reg> sine summo scelere P. Quinctium, propinquum tuum, iugulare non potes. Vt facilius iudicium sit? <reg>at</reg> neque C. Aquilius de capite alterius libenter iudicat et Q. Hortensius contra caput non didicit dicere. <reg>quid</reg> a nobis autem, C. Aquili, refertur? <reg>pecuniam</reg> petit; negamus deberi. <reg>iudicium</reg> fiat statim; non recusamus. <reg>num</reg> quid praeterea? <reg>si</reg> veretur ut res iudicio facto parata sit, iudicatum solvi satis accipiat; quibus a me verbis satis acceperit, isdem ipse, quod peto, satis det. <reg>actum</reg> iam potest esse, C. Aquili; iam tu potes liberatus discedere molestia prope dicam non minore quam Quinctius.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="45"><p rend="indent"><reg>quid</reg> agimus, Hortensi? quid de hac condicione dicimus? <reg>possumus</reg> aliquando depositis armis sine periculo fortunarum de re pecuniaria disceptare? possumus ita rem nostram persequi ut hominis propinqui caput incolume esse patiamur? possumus petitoris personam capere, accusatoris deponere? <q><reg>immo</reg>,</q> inquit, <q>abs te satis accipiam; ego autem tibi satis non dabo.</q> <milestone n="14" unit="chapter"/><reg>quis</reg> tandem nobis ista iura tam aequa discribit? quis hoc statuit, quod aequum sit in Quinctium, id iniquum esse in Naevium? <q>Quincti bona,</q> inquit, <q>ex edicto praetoris possessa sunt.</q> <reg>ergo</reg>, id ut confitear, postulas ut, quod numquam factum esse iudicio defendimus, id, proinde quasi factum sit, nostro iudicio confirmemus?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="46"><p><reg>inveniri</reg> ratio, C. Aquili, non potest ut ad suum quisque quam primum sine cuiusquam dedecore, infamia pernicieque perveniat? <reg>profecto</reg>, si quid deberetur, peteret; non omnia iudicia fieri mallet quam unum illud unde haec omnia iudicia nascuntur. <reg>qui</reg> inter tot annos ne appellarit quidem Quinctium, cum potestas esset agendi cotidie, qui, quo tempore primum agere coepit, in vadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui postea vadimonium quoque missum fecerit, hunc per insidias vi de agro communi deiecerit, qui, cum de re agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem de probro facere maluerit, qui, cum revocetur ad id iudicium unde haec nata sunt omnia, condicionem aequissimam repudiet, fateatur se non pecuniam sed vitam et sanguinem petere, is non hoc palam dicit: <q>mihi si quid deberetur, peterem atque adeo iam pridem abstulissem;</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="47"><p><q rend="merge">nihil hoc tanto negotio, nihil tam invidioso iudicio, nihil tam copiosa advocatione uterer, si petendum esset; extorquendum est invito atque ingratis; quod non debet, eripiendum atque exprimendum est; de fortunis omnibus P. Quinctius deturbandus est; potentes, diserti, nobiles omnes advocandi sunt; adhibenda vis est veritati, minae iactentur, pericula intendantur, formidines opponantur, ut his rebus aliquando victus et perterritus ipse se dedat?</q><reg>quae</reg> me hercule omnia, cum qui contra pugnent video, et cum illum consessum considero, adesse atque impendere videntur neque vitari ullo modo posse; cum autem ad te, C. Aquili, oculos animumque rettuli, quo maiore conatu studioque aguntur, eo leviora infirmioraque existimo. <reg>nihil</reg> igitur debuit, ut tu ipse praedicas.</p></div></div></body></text></TEI>