<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="40"><p><milestone n="12" unit="chapter"/><reg>credamus</reg> hoc, <reg>sex</reg>. Naevium, cuius caput oppugnet, eius auribus pepercisse. <reg>si</reg> debuisset, Sexte, petisses, et petisses statim; si non statim, paulo quidem post; si non paulo, at aliquanto; sex quidem illis mensibus profecto; anno vertente sine controversia. <reg>anno</reg> et sex mensibus vero, cum tibi cotidie potestas hominis fuisset admonendi, verbum nullum facis; biennio iam confecto fere appellas. <reg>quis</reg> tam perditus ac profusus nepos non adesa iam sed abundanti etiam pecunia sic dissolutus fuisset ut fuit Sex. Naevius? Cum hominem nomino, satis mihi videor dicere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="41"><p><reg>debuit</reg> tibi C. Quinctius, numquam petisti; mortuus est ille, res ad heredem venit; cum eum cotidie videres, post biennium denique appellas. <reg>dubitabitur</reg> utrum sit probabilius, Sex. Naevium statim si quid deberetur petiturum fuisse, an ne appellaturum quidem biennio? <reg>appellandi</reg> tempus non erat? <reg>at</reg> tecum plus annum vixit. <reg>in</reg> Gallia agi non potuit? <reg>at</reg> et in provincia ius dicebatur et Romae iudicia fiebant. <reg>restat</reg> ut aut summa neglegentia tibi obstiterit aut unica liberalitas. <reg>si</reg> neglegentiam dices, mirabimur, si bonitatem, ridebimus; neque praeterea quid possis dicere invenio. <reg>satis</reg> est argumenti nihil esse debitum Naevio, quod tam diu nihil petivit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="42"><p rend="indent"><milestone n="13" unit="chapter"/><reg>quid</reg> si hoc ipsum quod nunc facit ostendo testimonio esse nihil deberi? <reg>quid</reg> enim nunc agit Sex. Naevius? qua de re controversia est? quod est hoc iudicium in quo iam biennium versamur? quid negoti geritur in quo ille tot et talis viros defatigat? <reg>pecuniam</reg> petit. <reg>nunc</reg> denique? verum tamen petat; audiamus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="43"><p><reg>de</reg> rationibus et controversiis societatis volt diiudicari. <reg>sero</reg>, verum aliquando tamen; concedamus. <q><reg>non</reg>,</q> inquit, <q>id ago, C. Aquili, neque in eo nunc laboro. <reg>pecunia</reg> mea tot annos utitur P. Quinctius. Vtatur sane; non peto.</q> <reg>quid</reg> igitur pugnas? an, quod saepe multis in locis dixisti, ne in civitate sit, ne locum suum quem adhuc honestissime defendit obtineat, ne numeretur inter vivos, ut decernat de vita et ornamentis suis omnibus, apud iudicem causam priore loco dicat et, eam cum orarit, tum denique vocem accusatoris audiat? <reg>quid</reg>? hoc quo pertinet? ut ocius ad tuum pervenias? <reg>at</reg> si id velles, iam pridem actum esse poterat. Vt honestiore iudicio conflictere?</p></div></div></body></text></TEI>