<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>haec</reg> dum Romae geruntur, Quinctius interea contra ius, consuetudinem, edicta praetorum de saltu agroque communi a servis communibus vi detruditur.</p><p rend="indent"><milestone n="7" unit="chapter"/><reg>existima</reg>, C. Aquili, modo et ratione omnia Romae Naevium fecisse, si hoc quod per litteras istius in Gallia gestum est recte atque ordine factum videtur. <reg>expulsus</reg> atque eiectus e praedio Quinctius accepta insigni iniuria confugit ad C. Flaccum imperatorem, qui tunc erat in provincia, quem, ut ipsius dignitas poscit, honoris gratia nomino. <reg>is</reg> eam rem quam vehementer vindicandam putarit ex decretis eius poteritis cognoscere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p>Alfenus interea Romae cum isto gladiatore vetulo cotidie pugnabat; utebatur populo sane suo, propterea quod iste caput petere non desinebat. <reg>iste</reg> postulabat ut procurator iudicatum solvi satis daret; negat Alfenus aequum esse procuratorem satis dare, quod reus satis dare non deberet, si ipse adesset. <reg>appellantur</reg> tribuni; a quibus cum esset certum auxilium petitum, ita tum disceditur ut Idibus Septembribus P. Quinctium sisti <reg>sex</reg>. Alfenus promitteret.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p rend="indent"><milestone n="8" unit="chapter"/><reg>venit</reg> Romam Quinctius, vadimonium sistit. <reg>iste</reg>, homo acerrimus, bonorum possessor, expulsor, ereptor, annum et sex mensis nihil petit, quiescit, condicionibus hunc quoad potest producit, a Cn. Dolabella denique praetore postulat ut sibi Quinctius iudicatum solvi satis det ex formula: <quote>quod ab eo petat quoivs ex edicto praetoris bona dies <num n="30">xxx</num> possessa sint</quote>. <reg>non</reg> recusabat Quinctius quin ita satis dare iuberetur, si bona possessa essent ex edicto. <reg>decernit</reg>— quam aequum, nihil dico, unum hoc dico, novum; et hoc ipsum tacuisse mallem, quoniam utrumque quivis intellegere potuit—sed iubet P. Quinctium sponsionem cum Sex. Naevio facere: <quote>si bona sua ex edicto P. Burrieni praetoris dies xxx possessa non essent</quote>. <reg>recusabant</reg> qui aderant tum Quinctio, demonstrabant de re iudicium fieri oportere ut aut uterque inter se aut neuter satis daret; non necesse esse famam alterius in iudicium venire.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><reg>clamabat</reg> porro ipse Quinctius sese idcirco nolle satis dare ne videretur iudicasse bona sua ex edicto possessa esse; sponsionem porro si istius modi faceret, se, id quod nunc evenit, de capite suo priore loco causam esse dicturum. Dolabella—quem ad modum solent homines nobiles; seu recte seu perperam facere coeperunt, ita in utroque excellunt ut nemo nostro loco natus adsequi possit—iniuriam facere fortissime perseverat; aut satis dare aut sponsionem iubet facere, et interea recusantis nostros advocatos acerrime submoveri.</p></div></div></body></text></TEI>