bimuli tremula patris dormientis in ulna: cui cum sit viridissimo nupta flore puella (et puella tenellulo delicatior haedo, adservanda nigerrimis diligentius uvis), ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni, nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus in fossa Liguri iacet suppernata securi, tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam talis iste meus stupor nil videt, nihil audit, ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.