tollis lintea neglegentiorum. hoc salsum esse putas? fugit te, inepte! quamvis sordida res et invenusta est non credis mihi? crede Pollioni fratri, qui tua furta vel talento mutari velit; est enim leporum disertus puer ac facetiarum. quare aut hendecasyllabos trecentos exspecta, aut mihi linteum remitte, quod me non movet aestimatione,