cur quisquam caput unctius referret, praesertim quibus esset irrumator praetor nec faceret pili cohortem. “at certe tamen,” inquiunt, “quod illic natum dicitur esse comparasti, ad lecticam homines.” ego, ut puellae unum me facerem beatiorem, “non,” inquam, “mihi tam fuit maligne, ut, provincia quod mala incidisset, non possem octo homines parare rectos.”