<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0448.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>tota Italia dilectus haberi, retineri legiones <num>ii</num>, quae ab se simulatione Parthici belli sint abductae, civitatem esse in armis. quonam haec omnia nisi ad suam perniciem pertinere?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>sed tamen ad omnia se descendere paratum atque omnia pati rei publicae causa. proficiscatur Pompeius in suas provincias, ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia omnes ab armis, metus e civitate tollatur, libera comitia atque omnis res publica senatui populoque Romano permittatur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>haec quo facilius certisque condicionibus fiant et iureiurando sanciantur, aut ipse propius accedat aut se patiatur accedere; fore uti per colloquia omnes controversiae componantur.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Acceptis mandatis Roscius cum Caesare Capuam pervenit ibique consules Pompeiumque invenit; postulata Caesaris renuntiat.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>