<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0448.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Pompeium, qui amissa restituisse videatur bona, etiam, quae ante habuerint, ademisse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>quotienscumque sit decretum, darent operam magistratus, nequid res publica detrimenti caperet, qua voce et quo senatus consulto populus Romanus ad arma sit vocatus, factum in perniciosis legibus, in vi tribunicia, in secessione populi, templis locisque editioribus occupatis; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>atque haec superioris aetatis exempla expiata Saturnini atque Gracchorum casibus docet. quarum rerum illo tempore nihil factum, ne cogitatum quidem <del>nulla lex promulgata, non cum populo agi coeptum, nulla secessio facta</del>.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>hortatur, cuius imperatoris ductu <num>viiii</num> annis rem publicam felicissime gesserint plurimaque proelia secunda fecerint, omnem Galliam Germaniamque pacaverint, ut eius existimationem dignitatemque ab inimicis defendant.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>