<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0448.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="32"><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>latum ab <num>x</num> tribunis plebis contradicentibus inimicis, Catone vero acerrime repugnante et pristina consuetudine dicendi mora dies extrahente, ut sui ratio absentis haberetur, ipso consule Pompeio; qui si inprobasset, cur ferri passus esset? si probasset, ur se uti populi beneficio prohibuisset?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>cpatientiam proponit suam, cum de exercitibus dimittendis ultro postulavisset, in quo iacturam dignitatis atque honoris ipse facturus esset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>acerbitatem inimicorum docet, qui quod ab altero postularent, in se recusarent, atque omnia permisceri mallent quam imperium exercitusque dimittere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>iniuriam in eripiendis legionibus praedicat, crudelitatem et insolentiam in circumscribendis tribunis plebis; condiciones a se latas, expetita colloquia et denegata commemorat.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>