<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0448.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>quem Caesar ad eum remittit cum mandatis: quoniam ad id tempus facultas colloquendi non fuerit atque ipse Brundisium sit venturus, interesse rei publicae et communis salutis se cum Pompeio colloqui; neque vero idem profici longo itineris spatio, cum per alios condiciones ferantur, ac si coram de omnibus condicionibus disceptetur.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>His datis mandatis Brundisium cum legionibus <num>vi</num> pervenit, veteranis <num>iii</num> et reliquis quas ex novo dilectu confecerat atque in itinere conpleverat; Domitianas enim cohortes protinus a Corfinio in Siciliam miserat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>repperit consules Dyrrachium profectos cum magna parte exercitus, Pompeium remanere Brundisii cum cohortibus <num>xx</num>; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>neque certum inveniri poterat, obtinendine Brundisi causa ibi remansisset, quo facilius omne Hadriaticum mare ex ultimis Italiae partibus regionibusque Graeciae in potestate haberet atque ex utraque parte bellum administrare posset, an inopia navium ibi restitisset; </p></div></div></div></div></body></text></TEI>