<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0448.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>erant quinque senatorii ordinis, L. Domitius, P. Lentulus Spinther, L. Caecilius Rufus, Sex. Quintilius Varus quaestor, L. Rubrius; praeterea filius Domiti aliique complures adulescentes et magnus numerus equitum Romanorum et decurionum, quos ex municipiis Domitius evocaverat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>hos omnes productos a contumeliis militum conviciisque prohibet; pauca apud eos loquitur, quod sibi a parte eorum gratia relata non sit pro suis in eos maximis beneficiis; dimittit omnes incolumes.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>HS <num>lx</num>, quod advexerat Domitius atque in publico deposuerat, allatum ad se ab quattuorviris Corfiniensibus Domitio reddit, ne continentior in vita hominum quam in pecunia fuisse videatur, etsi eam pecuniam publicam esse constabat datamque a Pompeio in stipendium.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>milites Domitianos sacramentum apud se dicere iubet atque eo die castra movet iustumque iter conficit <num>vii</num> omnino dies ad Corfinium commoratus, et per fines Marrucinorum Frentranorum Larinatium in Apuliam pervenit.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>