<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0448.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>ab his primo Marsi dissentire incipiunt eamque oppidi partem quae munitissima videretur occupant, tantaque inter eos dissensio exsistit, ut manum conserere atque armis dimicare conentur; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>post paulo tamen internuntiis ultro citroque missis, quae ignorabant, de L. Domiti fuga cognoscunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>itaque omnes uno consilio Domitium productum in publicum circumsistunt et custodiunt, legatosque ex suo numero ad Caesarem mittunt: sese paratos esse portas aperire, quaeque imperaverit facere, et L. Domitium vivum in eius potestatem tradere.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Quibus rebus cognitis Caesar, etsi magni interesse arbitrabatur quam primum oppido potiri cohortesque ad se in castra traducere, nequa aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis commutatio fieret voluntatis, </p></div></div></div></div></body></text></TEI>