quod nisi fecerit, se cohortesque amplius xxx magnumque numerum senatorum atque equitum Romanorum in periculum esse venturum. interim suos cohortatus tormenta in muris disponit certasque cuique partes ad custodiam urbis attribuit; militibus in contione agros ex suis possessionibus pollicetur, quaterna in singulos iugera, et pro rata parte centurionibus evocatisque. Interim Caesari nuntiatur Sulmonenses, quod oppidum a Corfinio vii milium intervallo abest, cupere ea facere quae vellet, sed a Q. Lucretio senatore et Attio Paeligno prohiberi, qui id oppidum vii cohortium praesidio tenebant.