<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0448.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>hunc Marcellus collega et plerique magistratus consecuti sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Cn. Pompeius pridie eius diei ex urbe profectus iter ad legiones habebat, quas a Caesare acceptas in Apulia hibernorum causa disposuerat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>dilectus circa urbem intermittuntur; nihil citra Capuam tutum esse omnibus videtur. Capuae primum sese confirmant et colligunt dilectumque colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt; gladiatoresque quos ibi Caesar in ludo habebat, ad forum productos Lentulus libertatis spe confirmat atque iis equos attribuit et se sequi iussit; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>quos postea monitus ab suis, quod ea res omnium iudicio reprehendebatur, circum familias conventus Campaniae custodiae causa distribuit.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>