<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0448.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit. milites in itinere ab eo discedunt ac domum revertuntur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Curio summa omnium voluntate Iguium recipit. quibus rebus cognitis confisus municipiorum voluntatibus Caesar cohortes legionis <num>xiii</num> ex praesidiis deducit Auximumque proficiscitur; quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat dilectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Adventu Caesaris cognito decuriones Auximi ad Attium Varum frequentes conveniunt; docent sui iudicii rem non esse; neque se neque reliquos municipes pati posse C. Caesarem imperatorem, bene de re publica meritum, tantis rebus gestis oppido moenibusque prohiberi: proinde habeat rationem posteritatis et periculi sui.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>quorum oratione permotus Varus praesidium, quod introduxerat, ex oppido educit ac profugit.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>