Nunc adeo si ob eam rem vobis vita mea invisa est, Aeschine, Quia non iusta iniusta prorsus omnia omnino obsequor, Missa facio: effundite, emite, facite, quod vobis libet: Sed si id vultis potius, quae vos propter adolescentiam Minus videtis, magis impense cupitis, consulitis parum, Haec reprehendere et corrigere me, et obsecundare in loco; Ecce me qui id faciam vobis. AESCHINUS Tibi, pater, permittimus: Plus scis quid facto opus est. Sed de fratre quid fiet? DEMEA Sino; Habeat; in istac finem faciat. MICIO Istuc recte. Ω Plaudite.