Istoc vilius. AESCHINUS Frugi homo est. SYRUS Reddam hercle; da modo. AESCHINUS Age pater. MICIO Post consulam. DEMEA Faciet. SYRUS O vir optime. AESCHINUS O mi pater festivissime. MICIO Quid istuc? quae res tam repente mores mutavit tuos? Quod prolubium? quae istaec subita est largitas? DEMEA Dicam tibi; Ut id ostenderem quod te isti facilem et festivum putant, Id non fieri ex vera vita, neque adeo ex aequo et bono: Sed ex assentando, indulgendo, et largiendo, Micio. Nunc adeo si ob eam rem vobis vita mea invisa est, Aeschine, Quia non iusta iniusta prorsus omnia omnino obsequor, Missa facio: effundite, emite, facite, quod vobis libet: Sed si id vultis potius, quae vos propter adolescentiam Minus videtis, magis impense cupitis, consulitis parum, Haec reprehendere et corrigere me, et obsecundare in loco; Ecce me qui id faciam vobis. AESCHINUS Tibi, pater, permittimus: Plus scis quid facto opus est. Sed de fratre quid fiet? DEMEA Sino; Habeat; in istac finem faciat. MICIO Istuc recte. Ω Plaudite.