Optimam quidem mulierem. SYRUS Et quidem tuo nepoti, huius filio, Hodie primam mammam dedit haec. DEMEA Hercle vero serio, Si quidem primam dedit, haud dubium quin emitti aequum siet. MICIO Ob eam rem? DEMEA Ob eam. Postremo a me argentum quanti est sumito. SYRUS Di tibi, Demea, omnes semper omnia optata offerant. MICIO Syre, processisti hodie pulchre. DEMEA Si quidem porro, Micio, Tu tuum officium facies, atque huic aliquid paulum prae manu Dederis unde utatur; reddet tibi cito. MICIO Istoc vilius.