Frugi homo es. Ego edepol hodie mea quidem sententia Iudico Syrum fieri esse aequum liberum. MICIO Istunc liberum? Quodnam ob factum? DEMEA Multa. SYRUS O noster Demea, edepol vir bonus es. Ego istos vobis usque a pueris curavi ambos sedulo; Docui, monui, bene praecepi semper quae potui omnia. DEMEA Res apparet. Et quidem porro haec; obsonare cuni fide, Scortum adducere, apparare de die convivium; Non mediocris hominis haec sunt officia. SYRUS O lepidum caput! DEMEA Postremo, hodie in psaltria hac emenda hic adiutor fuit, Hic curavit: prodesse aequum est: alii meliores erunt: Denique hic vult fieri. MICIO Vin tu hoc fieri? AESCHINUS Cupio. MICIO Si quidem Tu vis, Syre, eho accede huc ad me: liber esto. SYRUS Bene facis. Omnibus gratiam habeo, et seorsum tibi praeterea, Demea. DEMEA Gaudeo. AESCHINUS Et ego. SYRUS Credo: utinam hoc perpetuum fiat gaudium, Phrygiam ut uxorem meam una mecum videam liberam. DEMEA Optimam quidem mulierem. SYRUS Et quidem tuo nepoti, huius filio, Hodie primam mammam dedit haec. DEMEA Hercle vero serio, Si quidem primam dedit, haud dubium quin emitti aequum siet. MICIO Ob eam rem? DEMEA Ob eam. Postremo a me argentum quanti est sumito. SYRUS Di tibi, Demea, omnes semper omnia optata offerant. MICIO Syre, processisti hodie pulchre. DEMEA Si quidem porro, Micio, Tu tuum officium facies, atque huic aliquid paulum prae manu Dederis unde utatur; reddet tibi cito. MICIO Istoc vilius. AESCHINUS Frugi homo est. SYRUS Reddam hercle; da modo. AESCHINUS Age pater. MICIO Post consulam. DEMEA Faciet. SYRUS O vir optime. AESCHINUS O mi pater festivissime. MICIO Quid istuc? quae res tam repente mores mutavit tuos? Quod prolubium? quae istaec subita est largitas? DEMEA Dicam tibi; Ut id ostenderem quod te isti facilem et festivum putant, Id non fieri ex vera vita, neque adeo ex aequo et bono: Sed ex assentando, indulgendo, et largiendo, Micio.