Factum est quod iussisti, Demea. DEMEA Frugi homo es. Ego edepol hodie mea quidem sententia Iudico Syrum fieri esse aequum liberum. MICIO Istunc liberum? Quodnam ob factum? DEMEA Multa. SYRUS O noster Demea, edepol vir bonus es. Ego istos vobis usque a pueris curavi ambos sedulo; Docui, monui, bene praecepi semper quae potui omnia. DEMEA Res apparet. Et quidem porro haec; obsonare cuni fide, Scortum adducere, apparare de die convivium; Non mediocris hominis haec sunt officia. SYRUS O lepidum caput!