Huic demus qui fruatur. MICIO Paulum id autem? DEMEA Si multum est, tamen Faciendum est: pro patre huic est; bonus est; noster est; recte datur. Postremo nunc meum illud verbum facio quod tu, Micio, Bene et sapienter dixti dudum: "Vitium commune omnium est, Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus." Hanc maculam nos decet Effugere: dictum est vere, et re ipsa fieri oportet Micio . MICIO Quid istic? dabitur quandoquidem hic vult. AESCHINUS Mi pater. DEMEA Nunc tu mihi es germanus pariter corpore et animo. MICIO Gaudeo. DEMEA Suo sibi gladio hunc iugulo.