Videtur, si vos tantopere istuc vultis, fiat. AESCHINUS Bene facis: DEMEA Merito te amo. Verum— MICIO Quid? DEMEA Ego dicam, hoc quum fit quod volo. MICIO Quid nunc quod restat? Hegio his est cognatus proximus, Affinis nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet. MICIO Quid facere? DEMEA Agelli est hic sub urbe paulum, quod locitas foras: Huic demus qui fruatur. MICIO Paulum id autem? DEMEA Si multum est, tamen Faciendum est: pro patre huic est; bonus est; noster est; recte datur. Postremo nunc meum illud verbum facio quod tu, Micio, Bene et sapienter dixti dudum: "Vitium commune omnium est, Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus." Hanc maculam nos decet Effugere: dictum est vere, et re ipsa fieri oportet Micio . MICIO Quid istic? dabitur quandoquidem hic vult. AESCHINUS Mi pater. DEMEA Nunc tu mihi es germanus pariter corpore et animo. MICIO Gaudeo. DEMEA Suo sibi gladio hunc iugulo. (SYRUS. DEMEA. MICIO. AESCHINUS.) SYRUS Factum est quod iussisti, Demea. DEMEA Frugi homo es. Ego edepol hodie mea quidem sententia Iudico Syrum fieri esse aequum liberum. MICIO Istunc liberum? Quodnam ob factum? DEMEA Multa. SYRUS O noster Demea, edepol vir bonus es. Ego istos vobis usque a pueris curavi ambos sedulo;