Si conferendum exemplum est, non fratrem videt Rei dare operam, ruri esse parcum ac sobrium? Nullum huius simile factum. Haec quum illi, Micio, Dico tibi dico: tu illum corrumpi sinis. MICIO Homine imperito nunquam quicquam iniustius, Qui nisi quod ipse fecit nihil rectum putat. DEMEA Quorsum istuc? MICIO Quia tu Demea haec male iudicas. Non est flagitium, mihi crede, adolescentulum Scortari neque potare; non est; neque fores Effringere. Haec si neque ego neque tu fecimus, Non siit egestas facere nos. Tu nunc tibi Id laudi ducis quod tum fecisti inopia? Iniurium est; nam si esset unde id fieret, Faceremus: et tu illum tuum, si esses homo, Sineres nunc facere, dum per aetatem licet, Potius quam, ubi te exspectatum eiecisset foras,