Nihil agis: Fieri aliter non potest. MICIO Deliras. AESCHINUS Sine te exorem, mi pater. MICIO Insanis: aufer. DEMEA Age da veniam filio. MICIO Satin sanus es? ego Novus maritus anno demum quinto et sexagesimo Fiam, atque anum decrepitam ducam? Idne estis auctores mihi? AESCHINUS Fac: promisi ego illis. Mi Promisti autem? de te largitor, puer. DEMEA Age; quid si quid te maius oret? MICIO Quasi non hoc sit maximum. DEMEA Da veniam. AESCHINUS Ne gravere. DEMEA Fac promitte. MICIO Non omittis? AESCHINUS Non, nisi te exorem. MICIO Vis est haec quidem. DEMEA Age prolixe, Micio. MICIO Etsi hoc mihi pravum, ineptum, absurdum, atque alienum a vita mea Videtur, si vos tantopere istuc vultis, fiat. AESCHINUS Bene facis: DEMEA Merito te amo. Verum— MICIO Quid? DEMEA Ego dicam, hoc quum fit quod volo. MICIO Quid nunc quod restat? Hegio his est cognatus proximus,