Tam ex animo factum velle. DEMEA Dignos arbitror. Quid ais tu? AESCHINUS Sic opinor. DEMEA Multo rectius est Quam illam puerperam nunc duci huc per viam Aegrotam. AESCHINUS Nihil enim vidi melius, mi pater. DEMEA Sic soleo: sed eccum Micio egreditur foras. (MICIO. DEMEA. AESCHINUS.) MICIO Iubet frater? ubi is est? Tun iubes hoc, Demea? DEMEA Ego vero iubeo et in hac re et aliis omnibus Quam maxime unam facere nos hanc familiam, Colere, adiuvare, adiungere.