Quid? DEMEA Missa haec face, Hymenaeum, turbas, lampadas, tibicinas; Atque hanc in horto maceriam iube dirui, Quantum potest; hac transfer; unam fac domum; Traduce et matrem et familiam omnem ad nos. AESCHINUS Placet, Pater lepidissime. DEMEA Euge! iam lepidus vocor. Fratri aedes fient perviae: turbam domum Adducet; sumtum admittet; multa. Quid mea? Ego lepidus ineo gratiam. Iube nunc iam Dinumeret illi Babylo viginti minas. Syre, cessas ire ac facere? SYRUS Quid ago? DEMEA Dirue. Tu illas abi et traduce. GETA Di tibi, Demea, Bene faciant quum te video nostrae familiae Tam ex animo factum velle. DEMEA Dignos arbitror. Quid ais tu? AESCHINUS Sic opinor. DEMEA Multo rectius est Quam illam puerperam nunc duci huc per viam Aegrotam. AESCHINUS Nihil enim vidi melius, mi pater.