Cupio: verum hoc mihi morae est; Tibicina, et Hymenaeum qui cantent. DEMEA Eho, Vin tu huic seni auscultare? AESCHINUS Quid? DEMEA Missa haec face, Hymenaeum, turbas, lampadas, tibicinas; Atque hanc in horto maceriam iube dirui, Quantum potest; hac transfer; unam fac domum; Traduce et matrem et familiam omnem ad nos. AESCHINUS Placet, Pater lepidissime. DEMEA Euge! iam lepidus vocor. Fratri aedes fient perviae: turbam domum Adducet; sumtum admittet; multa. Quid mea? Ego lepidus ineo gratiam. Iube nunc iam Dinumeret illi Babylo viginti minas. Syre, cessas ire ac facere? SYRUS Quid ago? DEMEA Dirue. Tu illas abi et traduce. GETA Di tibi, Demea, Bene faciant quum te video nostrae familiae Tam ex animo factum velle. DEMEA Dignos arbitror. Quid ais tu? AESCHINUS Sic opinor. DEMEA Multo rectius est Quam illam puerperam nunc duci huc per viam Aegrotam. AESCHINUS Nihil enim vidi melius, mi pater. DEMEA Sic soleo: sed eccum Micio egreditur foras. (MICIO. DEMEA. AESCHINUS.) MICIO Iubet frater? ubi is est? Tun iubes hoc, Demea? DEMEA Ego vero iubeo et in hac re et aliis omnibus Quam maxime unam facere nos hanc familiam, Colere, adiuvare, adiungere. AESCHINUS Ita quaeso, pater. MICIO Haud aliter censeo. DEMEA Immo hercle ita nobis decet. Primum huius uxoris est mater. MICIO Quid postea? DEMEA Proba et modesta. MICIO Ita aiunt. DEMEA Natu grandior. MICIO Scio. DEMEA Parere iam diu haec per annos non potest; Nec qui eam respiciat quisquam est: sola est. MICIO Quam hic rem agit? DEMEA Hanc te aequum est ducere; et te operam ut fiat dare. MICIO Me ducere autem? DEMEA Te.