Libens bene faxim. Meditor esse affabilis; Et bene procedit. GETA Bonus es quum hace existimas. DEMEA Paulatim plebem primulum facio meam. (AESCHINUS. DEMEA. SYRUS. GETA.) AESCHINUS Occidunt me quidem dum nimis sanctas nuptias Student facere: in apparando consumunt diem. DEMEA Quid agitur, Aeschine? AESCHINUS Ehem, pater mi, tu hic eras? DEMEA Tuus hercle vero et animo et natura pater, Qui te amat plus quam hosce oculos: sed cur non domum Uxorem arcessis? AESCHINUS Cupio: verum hoc mihi morae est; Tibicina, et Hymenaeum qui cantent. DEMEA Eho, Vin tu huic seni auscultare? AESCHINUS Quid? DEMEA Missa haec face, Hymenaeum, turbas, lampadas, tibicinas; Atque hanc in horto maceriam iube dirui, Quantum potest; hac transfer; unam fac domum; Traduce et matrem et familiam omnem ad nos. AESCHINUS Placet, Pater lepidissime. DEMEA Euge! iam lepidus vocor. Fratri aedes fient perviae: turbam domum Adducet; sumtum admittet; multa. Quid mea? Ego lepidus ineo gratiam. Iube nunc iam Dinumeret illi Babylo viginti minas. Syre, cessas ire ac facere? SYRUS Quid ago?