Odium. Ille alter sine labore patria potitur commoda: Illum amant, me fugitant: illi credunt consilia omnia; Illum diligunt; apud illum sunt ambo: ego desertus sum. Illum ut vivat optant; meam autem mortem exspectant. Scilicet Ita eos meo labore eductos maximo hic fecit suos Paulo sumptu: miseriam omnem ego capio; hic potitur gaudia. Age, age, nunc iam experiamur porro contra quid ego possiem Blande dicere, aut benigne facere, quando eo provocat. Ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo: Si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram. Deerit. Id mea minime refert qui sum natu maximus. (SYRUS. DEMEA.) SYRUS Heus, Demea, rogat frater ne abeas longius. DEMEA Quis homo? O Syre noster salve: quid fit? quid agitur? SYRUS Recte. DEMEA Optime est. Iam nunc haec tria primum addidi Praeter naturam: "O noster! quid fit? quid agitur?" Servum haud illiberalem praebes te; et tibi Libens bene faxim. SYRUS Gratiam habeo. DEMEA Atqui, Syre, Hoc verum est; et ipsa re experiere propediem. (GETA. DEMEA.) GETA Hera, ego huc ad hos provisam quam mox virginem Arcessant: sed eccum Demeam. Salvus sies. DEMEA O, qui vocare? GETA Geta. DEMEA Geta, hominem maximi Preti te esse hodie animo iudicavi meo: Nam is mihi profecto est servus spectatus satis Cui dominus curae est, ita uti tibi sensi, Geta: Et tibi ob eam rem, si quid usus venerit,