Omitto: modo quid designavit! MICIO Quidnam id est? DEMEA Fores effregit atque in aedes irruit Alienas: ipsum dominum atque omnem familiam Mulcavit usque ad mortem: eripuit mulierem Quam amabat. Clamant omnes indignissime Factum esse. Hoc advenienti quot mihi, Micio, Dixere! in ore est omni populo. Denique, Si conferendum exemplum est, non fratrem videt Rei dare operam, ruri esse parcum ac sobrium? Nullum huius simile factum. Haec quum illi, Micio, Dico tibi dico: tu illum corrumpi sinis. MICIO Homine imperito nunquam quicquam iniustius, Qui nisi quod ipse fecit nihil rectum putat. DEMEA Quorsum istuc? MICIO Quia tu Demea haec male iudicas. Non est flagitium, mihi crede, adolescentulum Scortari neque potare; non est; neque fores Effringere. Haec si neque ego neque tu fecimus, Non siit egestas facere nos. Tu nunc tibi Id laudi ducis quod tum fecisti inopia? Iniurium est; nam si esset unde id fieret, Faceremus: et tu illum tuum, si esses homo, Sineres nunc facere, dum per aetatem licet, Potius quam, ubi te exspectatum eiecisset foras, Alieniore aetate post faceret tamen. DEMEA Pro Iupiter! tu homo adigis me ad insaniam. Non est flagitium, facere haec adolescentulum? MICIO Ah, Ausculta: ne me obtundas de hac re saepius.