Facilitate nihil esse homini melius neque clementia. Id esse verum ex me atque ex fratre cuivis facile est noscere. Ille suam semper egit vitam in otio, in conviviis, Clemens, placidus, nulli laedere os, arridere omnibus: Sibi vixit; sibi sumtum fecit: omnes bene dicunt, amant. Ego ille agrestis, saevus, tristis, parcus, truculentus, tenax, Duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! Nati filii, Alia cura. Porro autem illis dum studeo ut quam plurimum Facerem, contrivi in quaerendo vitam atque aetatem meam. Nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab his fero, Odium. Ille alter sine labore patria potitur commoda: Illum amant, me fugitant: illi credunt consilia omnia; Illum diligunt; apud illum sunt ambo: ego desertus sum. Illum ut vivat optant; meam autem mortem exspectant. Scilicet Ita eos meo labore eductos maximo hic fecit suos Paulo sumptu: miseriam omnem ego capio; hic potitur gaudia. Age, age, nunc iam experiamur porro contra quid ego possiem Blande dicere, aut benigne facere, quando eo provocat. Ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo: Si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram. Deerit. Id mea minime refert qui sum natu maximus. (SYRUS. DEMEA.) SYRUS Heus, Demea, rogat frater ne abeas longius. DEMEA Quis homo? O Syre noster salve: quid fit? quid agitur? SYRUS Recte. DEMEA Optime est. Iam nunc haec tria primum addidi Praeter naturam: "O noster! quid fit? quid agitur?" Servum haud illiberalem praebes te; et tibi Libens bene faxim. SYRUS Gratiam habeo. DEMEA Atqui, Syre, Hoc verum est; et ipsa re experiere propediem. (GETA. DEMEA.) GETA Hera, ego huc ad hos provisam quam mox virginem Arcessant: sed eccum Demeam. Salvus sies. DEMEA O, qui vocare? GETA Geta. DEMEA Geta, hominem maximi Preti te esse hodie animo iudicavi meo: Nam is mihi profecto est servus spectatus satis Cui dominus curae est, ita uti tibi sensi, Geta: Et tibi ob eam rem, si quid usus venerit, Libens bene faxim. Meditor esse affabilis; Et bene procedit. GETA Bonus es quum hace existimas. DEMEA Paulatim plebem primulum facio meam. (AESCHINUS. DEMEA. SYRUS. GETA.) AESCHINUS Occidunt me quidem dum nimis sanctas nuptias Student facere: in apparando consumunt diem. DEMEA Quid agitur, Aeschine? AESCHINUS Ehem, pater mi, tu hic eras? DEMEA Tuus hercle vero et animo et natura pater, Qui te amat plus quam hosce oculos: sed cur non domum Uxorem arcessis?