Aliquid moneat; ut illa quae te scire credas nescias, Et quae tibi putaris prima in experiendo repudies: Quod nunc mihi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc Prope iam excurso spatio mitto. Id quamobrem? Re ipsa repperi Facilitate nihil esse homini melius neque clementia. Id esse verum ex me atque ex fratre cuivis facile est noscere. Ille suam semper egit vitam in otio, in conviviis, Clemens, placidus, nulli laedere os, arridere omnibus: Sibi vixit; sibi sumtum fecit: omnes bene dicunt, amant. Ego ille agrestis, saevus, tristis, parcus, truculentus, tenax, Duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! Nati filii, Alia cura. Porro autem illis dum studeo ut quam plurimum Facerem, contrivi in quaerendo vitam atque aetatem meam.